F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 27
<- App. -> <- = ->

XXVII.

Si paraboles, et hyperboles axes aequidistent, impossibile erit ut hyperbole intrinsecus tangat parabolam.

Sit hyperbole ab, cuius axis bt, parabole ed, cuius axis dg, sintque bt, dg axes aequidistantes.

figura 29

Aio iam quod324 impossibile est ut hyperbole ab intus tangat parabolen ed. Si enim hyperbole ab sit extra peripheriam paraboles ed, iam tunc constat propositum. Non enim intus tangere potest extra incedens. Si autem hyperbole ab sit intra parabolen, tunc ab eius vertice b ducantur nontangentibus325 aequidistantes be, bh, quae cum secent ipsam bt, secabunt utrinque326 ipsi bt aequidistantem dg, secent in punctis g, z327. Itaque per 27. primi Conicorum, ipsae gbe, bzh coincident peripheriae paraboles. coincidant apud e, h;328 et eaedem per additam329 primae 2i Conicorum, ferentur semper intra peripheriam330 hyperboles. Omnino igitur hyperbole ab producta egredietur, secabitque peripheriam paraboles331, numquam deinceps ipsi occursura. Secat igitur ab hyperbole ipsam ed parabolen, non autem332 tangit intus posita et hoc erat demonstrandum.

Sed ne quis dicat contactum fieri posse apud b verticem hyperboles, hoc quoque dubium est removendum. Fiat enim si possibile est tactus apud b. Iam tunc kbl linea, tangens apud ipsum b punctum parabolam, tanget utique ibidem hyperbolen. Sed et linea mbn ad axem333 bt ordinate applicata, per 17. primi Conicorum, tanget sectionem abh. Cadet ergo linea bl inter mbn tangentem, et peripheriam tactam ba, quod per 32. primi Conicorum, est impossibile. Non admittitur igitur334 tactus apud b verticem, sed neque alibi, ut ostensum est. Superest ergo propositum.

Inizio della pagina
->