F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 26
<- App. -> <- = ->

XXVI.

Eisdem suppositis, si hyperbole et parabole sint super diversos axes, se vicissim319 secantes: id idem sequetur.

Ut si ipsius hyperboles ab axis bg secet ipsius paraboles bd axim dg, apud punctum g.

figura 28

Hoc ut prius supposito ut hyperbole ab tangat intus parabolam320 bd, apud b, sive apud aliud punctum. Dico321 quod omnino hyperbole ab secabit para[S:167]bolam bd. Nam cum bg linea secet axim paraboles dg, iam per 27. primi Conicorum, bg coincidet utrinque ipsi parabolae. Coincidat apud e. Igitur ba peripheria hyperboles omnino egrediens secabit de peripheriam paraboles. Quod fuit demonstrandum. Sed reliquum hyperboles brachium bz non semper coincidet parabolae, sicut quando322 sectiones eumdem ponuntur habere axem323, ut in praecedenti. [C:13v]

Inizio della pagina
->