F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 23
<- App. -> <- = ->

XXIII.

Eisdem subiectis, positaque ut ante recta diametro utriusque sectionis communi, parabola erit maxima parabolarum circa eum ipsum axem hyperbolen intus tangentium.

figura 25

Manentibus iisdem, sit ut in antepraemissa tam hyperboles ab, cuius transversa bg, quam paraboles bz, recta diameter bd. Aio tunc [C:12v] quod parabola bz est maxima parabolarum circa bt axim296 descriptarum, intusque ba297 hyperbolen, apud b verticem tangentium. Nam cum per antepraemissam, bz parabola tota intra ab hyperbolen cadat: atque per praecedentem, omnis parabola maiorem rectam quam bd habens, excedat per aliquem arcum ipsam hyperbolen. Item per primam huius eiusque corollarium, infinitae parabolae circa bt axem intus tangunt ipsam parabolen bz: et perinde ipsam hyperbolen ab. Ex his iam illud sequitur ut bz parabola inter parabolas circa axem298 bt, intus299 tangentes hyperbolen ab,maxima300 sit, hoc est maximam rectam habeat. Quod est demonstrandum. Unde palam est inter peripherias hyperboles ab, et paraboles bz nullam intercidere posse parabolen.[S:166]

Inizio della pagina
->