F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber sextus 28
<- App. -> <- = ->

XXVIII.

Datum conum plano sic secare, ut sectio facta sit parabole datae parabolae similis, et aequalis.

figura 23

Esto datus conus abg, cuius vertex b; basis ag; data parabole450 de, cuius recta diameter ez. Oportet secare conum abg plano ut facta sectio parabole ipsi de parabolae similis sit451, et aequalis. sicut est quadratum ag ad rectangulum abg, sic sit ez ad bh; et in triangulo abg452 per axim recto ad basim agatur ht ipsi bg parallelus453; et454 in basi linea tk ad rectos ipsi ag; et producatur planum, in quo iacent lineae ht, tk. eritque per 11. primi Conicorum peracta455 in cono sectio kh parabole.Sit ergo sicut quadratum ag ad rectangulum abg, sic hl456 ad bh. eritque per dictam 11. hl recta paraboles kh. itaque ipsae hl, ez eamdem habent rationem ad bh. et ideo per 9. quinti Euclidis, aequales sunt ez, hl. quare per corollarium 2. huius, parabolae de, kh similes sunt, et aequales. Iam ergo conum abg sic divisimus plano, ut sectio peracta457 kh458 parabole sit ipsi de datae parabolae similis, et aequalis. Quod fuit faciendum.[C:29v]

Inizio della pagina
->