F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber sextus 1
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIONES, QUARUM QUAEDAM SUNT PROBLEMATA, QUAEDAM THEOREMATA.2

I.

Omnes circulos esse similes.

figura 1

Sint duo quicunque circuli ABG, dez3. Aio quod similes sunt. secentur enim ad eandem rationem eorum diametri AG, DZ, apud puncta H, T; et ordinate, hoc est ad rectos angulos, agantur a punctis H, T ad peripherias ipsae HB, TE. eritque per 14. 2. Elementorum Euclidis, quadratum BH aequum rectangulo AHG; et quadratum ET aequum rectangulo DTZ. sicut igitur est rectangulum AHG ad rectangulum DTZ, sic quadratum hb4 quadratum5 ET. sed per 18. 6. Euclidis, rectangulum AHG ad rectangulum DTZ ratio est ipsius segmenti AH ad segmentum6 dt7 duplicata; et quadratum8 BH ad quadratum ET ratio, ipsius BH ordinate ductae, ad ET ordinate9 ductam, duplicata. aequales ergo sunt hae duplicatae rationes; et perinde rationes aequales10. Igitur in circulis abg11, DEZ segmenta axium AH, dt12, iam ex hypothesi diametris AG, DZ proportionalia, suscipiunt ipsas HB13 ET ordinate ductas, sibi proportionales: quandoquidem sicut AH ad DT, sic BH ad ET. Similiter ostendemus, quod ubicunque14, et quotiescunque sectis AG, DZ ad eamdem rationem diametris, id idem eveniet. quare per diffinitionem similes sunt ABG, DEZ circuli. Quod fuit demonstrandum.

Inizio della pagina
->