F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Modus alius quadrandi circulum |
App. | = |
1 MODUS ALIUS QUADRANDI CIRCULUM
Sit datus circulus ab super diametrum ab quem quadrari oporteat1. Intelligatur cylindrus ac super basim circularem ab, cuius altitudo bc aequalis ponatur diametro ab. 2 Deinde fabricetur def2, cuius latus aequale diametro ab, et super tale quadratum3 cubus dg4, stent autem tam cylindrus5 ac, quam cubus dg6 super collibrato plano; et impleatur cylindrus ac7 aqua sive liquore quovis, ita ut plana sit suprema liquoris superficies. 3 Mox effundatur liquor in cubum. 4 Et quoniam maior cubus cylindro, utpote quem circumscribit, aut circumscribere potest, ideo non explebit totum liquor cubum. Impleat sane usque ad signum h8, ut9 videlicet liquoris celsitudo sit10 fh11 plano liquoris hk aequidistante12 superficiei planae df. 5 Quibus peractis, habebimus duo solida aequalia, cylindrum scilicet ac, et parallelepipedum dh, quandoquidem idem liquor implet utrumque. 6 Necesse est ergo huiusmodi solidorum celsitudines esse basibus reciprocas, ut alibi ostensum est; hoc est ut circulus ab ad df, sive eg, sic celsitudo fh celsitudinem bc, quae est fg, sed per primam 6i Elementorum sicut fh fg, sic eh eg. Igitur sicut eh eg, sic circulus ab eg. 7 Quare eh aequale erit circulo ab. Ponatur ipsis ef, fh media proportionalis linea l, eritque ex l aequale lo eh, et ideo aequale circulo ab, quod est propositum. |
Inizio della pagina |