PROPOSITIO XXXVI
224
Iisdem suppositis si arcus inter casus perpendicularium aequalis fuerit arcui inter puncta signata cadenti: caetera omnia sequentur.
225
In eadem descriptione ponatur arcus ch aequalis arcui bg: aio quod erit sicut sinus totus ad sinum arcus fg sic sinus arcus fb ad sinum arcus fe.
226
Nam cum per 34m huius, sinus arcus ch ad sinum arcus bg sit sicut quadrangulum quod ex sinu toto sinuque50 arcus fe ad quadrangulum quod ex sinibus arcuum fg fb. Et aequalis sit per hypothesim sinus arcus ch sinui arcus bg, aequalia erunt et dicta quadrangula.
227
Quare per 15m sexti Euclidis, erit sinus totus ad sinum arcus fg sic sinus arcus fb ad sinum arcus fe.
228
Igitur per praecedentem, et arcus ag cd coalterni aequales erunt et reliqui arcus ah be aequales. Item sinus anguli abc aequalis sinui arcus fg et vicissim sinus anguli agh aequalis sinui arcus fb. Quod est propositum.
|