F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae XI
<- App. -> <- = ->

XI.

Francesco Maurolico a Carlo V

Messina, luglio 1556

Si tratta della lettera di dedica all'imperatore pubblicata nell'edizione degli Sphaerica del 1558, cc. 2*v-3*r (abbiamo introdotto la numerazione delle carte, mancante nel testo originale).

[S:2*v] Ad Carolvm V Imperatorem Maximvm

Francisci Mavrolyci Sicvli Abbatis

Epistola

Cum diu multumque dubitassem Serenissime Caesar, intempestivus ne te compellaturus accederem, oblaturus simul aliquem ingenii mei laborem hoc praesertim tempore, quo tanto magis id ridiculus tentarem, quanto te maior cura pacandis hostibus, restituendaeque christianae reipublicae intentum sollicitat, non habui tandem, quo me converterem, aut cui potissimum has sphaericorum theorias dicarem, nisi tibi, cui summus orbis universi machinator, terrestris sphaerae curam et regimen commisit. Iampridem enim hemisphaerium nostrum partim tibi sponte militat, partim te aut dominum sentit, aut bello fulminantem metuit. Reliquum vero, quod antipodum est, argonautarum tuorum animosa industria quotidie pernavigat, non fabulosum sed verum tibi aureum vellus reportantium. Superest, ut cuius sphaerae dominio potiris, eius etiam exactam teneas notitiam. Adde quod huius nobilissimi geometrici corporis speculatio non erat nisi supremo principi dicanda, tibi praesertim, qui magnanimitate, ac munificentia maiores tuos longo superas intervallo et, qui, ut animi celsitudinem ostenderes pariter et Philippum filium potentissimum faceres, provincias et regna, et anno praesenti Siciliam, peractis Messanae cerimoniis, largissime donasti. Cumque sphaera coeteris figuris simplicitate, aequalitate, fortitudine, capacitate, formaeque unitate praecellat, suumque qua potest, similitudine repraesentet archetypum, tibi etiam consideranda incumbit, cui Iupiter imperium et aquilam communicat: mox inter sydera recepturus. Ratio ita postulat, ut me de sphaericis loquentem non minus libenter audias, quam populorum legatos: nec me de iisdem scribentem minus legas, quam regum ac principum tibi subditorum ac pacem petentium literas. Illi enim de urbe obsidenda, aut provincia pacanda: nos de ambitu coelorum, ad quem pro Christo pugnans, rebus prospere gestis aspiras, agimus. Ad summam, quanto pluris facienda est amplitudo coeli, quam istic terrae punctualis globus (in quo tamen nunc apostatas maiestate simul ac potentia domando, nunc parcendo prostratis, nunquam non laboras) tanto pluris facere debes philosophorum de coelestibus arcanis disserentium libellos. Animavit me ad istos olim labores suscipiendos Ioannes Vega tuus, quem aliquot ante annis Siciliae praefeceras: qui et inter coetera quae summa cum laude [S:3*r] praestitit, literarum etiam curam et patrocinium non omisit. Contulit et favorem suum Simeon Vigintimilius hieraciensium marchio, literatorum moecenas, tunc messanensium strategus, una cum iuratis urbis patribus. Quorum suasu liber hic, tantis itinerum spaciis peragratis, venerabundus tibi supplicatum venit. Messanae Iulio mense. M.D. LVI.

Eidem Augusto dicatum carmen.

Arte Syracusia simulatum riserat orbem.
Sydera perpetuo qui movet axe, Deus
Hoc monita exemplo, siculas vigilata per oras
Ante tuos trepidat pagina, Magne, pedes.
Illius immensus numen reveretur Olympus:
Exterret trifido fulmine flamma reos.
Te timet, extanti quam cernit ab aethere Phoebus:
Quaeque latet, nautis cognita terra tuis.
Inde pares aquilae clypeo geminantur ab uno:
Dextra patris summi: leva ministra tua est.
Illius est coelum, sphaera haec tibi nostra dicatur.
Divisum imperium cum Iove Caesar habes.

Inizio della pagina
->