F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 34
<- App. -| <- = -|

34a Propositum cylindrum ellipticum sic secare tertiario plano, ut secundariam ellipsim, datae ellipsi similem faciat: oportebit autem ut data ellipsis non sit curtior curtissima ellipseon in ipso cylindro elliptico factarum.

Hoc quoque problema non aliter quam 28a absolvatur, hoc excepto ut cylindrus cf sit ellipticus, et diameter gh ponatur maior: minor vero kl. Item pro diametro cd sumatur minor ex diametris ellipseos cd videlicet ut, sicut est minor ex diametris ellipsis tchiu ad126 maiorem sic sit minor ex diametris ellipsis cd ad lineam omega quae erit maior quam linea curtissima cadens inter parallelos ce df quoniam non maiorem habet rationem minor ex diametris ellipseos cd ad lineam omega quam127 ad ipsam lineam curtissimam quae est cd et hoc quoniam per hypothesim non maiorem habet rationem minor ex diametris ellipsis tchiu ad maiorem; cum ellipsis tchiu non sit curtior ellipsi cd et reliquum facit in ipsa 28a demonstrantur.

Inizio della pagina
=->