F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 7 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
7a Si ab uno puncto extra sectionem coni vel circulum binae lineae ducantur secantes periferiam singulae ad duo puncta: et sicut sunt totae ad extra receptas, sic sint intra receptarum portiones: quae per puncta continuantia portiones linea ducitur, producta coincidet utrinque periferiae: et a coincidentiis ad punctum extra relictum excitatae tangent sectionem.
Sint enim praedictarum sectionum quaedam ab. // Punctum extra relictum d. // Secantes periferiam dte dhz. // Sitque sicut ed // Dico iam quod linea lc producta utrinque coincidet periferiae: et a coincidentiis excitatae ad punctum d tanget sectionem.
// Quoniam enim46 dte dhz [A:101v] singulae ad duo puncta secant periferiam: possibile est ex d diametrum ducere: quare et tangentes utrinque. // Ducantur tangentes bd da. // Et coniuncta ba (si possibile est) non veniat per puncta l c sed vel per alterum illorum vel per neutrum. // Veniat prius per solum l secetque ipsam zh apud m. // Eritque per 37am tertii Conicorum, ut zd Verum quo ad hyperbolen, notandum quod necesse est punctum d constitui intra angulum non tangentium47. // Non enim aliunde deduci possunt tangentes ad hyperbolen48.
![]()
|
Inizio della pagina |
-> |