F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 68
<- App. -> <- = ->

Propositio 68a264

272 Omnis quadratus centralis conficitur ex duobus quadratis primi generis, scilicet collaterali et praecedenti.

Exempli gratia: quadratus quintus centralis 41 conficitur ex quinto et quarto quadratis primi generis, scilicet 25 et 16. Quod sic patet. 273 Per undecimam huius, quadratus quintus constat ex quarto et quinto triangulis primi generis, et265 per praecedentem, triangulus quintus cum quadrato quarto266 primi generis, conficiunt triangulum quintum centralem. Igitur quadratus quintus cum quadrato quarto simul aequivalent triangulos duos, scilicet quartum primi generis, et quintum centralem. 274 Sed triangulus quintus centralis cum triangulo quarto primi generis per diffinitionem procreat quadratum quintum centralem; ergo quadratus quintus centralis aequivalet duos quadratos primi generis, scilicet quintum et quartum, quod fuit demonstrandum. Et argumentum a quinto ad quemvis propositum267 locum transfertur, ut conclusio proponit. Id idem demonstratur per trigesimam huius.

41 graffa aperta 25 graffa aperta 10
15 graffa chiusa 31
16
41 graffa aperta 31
10

Inizio della pagina
->