Conicae sectionis, quae vocatur parabole, centrum gravitatis comperire.
Sit parabole ABC, cuius diameter BD, basis AC, oportet eius centrum invenire: secetur diameter BD in puncto H, ita ut portio BH sesquialtera sit ad portionem HD, eritque per conversam 24. huius, H centrum gravitatis paraboles ABC. Quod erat comperiendum.