F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de momentis aequalibus | Liber primus | 49 |
<- | App. | -| | <- | = | -| |
PROPOSITIO XXXXIX.
Uniforme grave sic constituere, ut in spatiis momenta ferat aequalia unicuique multiplici dati ponderis usque ad multiplex dati numeri.
![]()
Exempli gratia, sit datum pondus G, datus numerus denarius; oportet constituere uniforme grave, ut in spatiis ferat momenta aequalia duplo, triplo, et deinceps usque ad decuplum ipsius G: a dato numero subducatur binarius, et relinquitur octonarius; huius binarius pars est quarta: sit ergo uniforme grave AB quarta pars dati ponderis G, quod secetur apud C, ita ut BC sit quinta pars reliqui CA, quota scilicet fuit binarius denarii: mox secetur CA in partes aequales, quot unitates in dato numero, secetur et BC per aequalia apud E, et a puncto E suspendatur grave F ipsi G dato aequale, quibus peractis, habebimus tres magnitudines primam videlicet grave BC secundam grave CA, tertiam aggregatum ex BC et F. Estque excessus secundae CA super primam BC quadruplus ad primam BC (quandoquidem AC quintupla ipsius BC) itemque F excessus tertiae BC, F super primam BC quadruplus, ad AB aggregatum ex prima, et secunda: igitur per praecedentem, hae tres magnitudines sunt continue proportionales, hoc est sicut grave BC ad grave CA, sic grave CA ad aggregatum BC, F. Quamobrem per 41. huius, si suspendatur libra a puncto C grave BC, F aequeponderabit gravi AC: ecce igitur AC aequeponderat ipsi F quod est aequale dato ponderi G. Appendantur itaque a puncto E decem gravia singula ipsi F, hoc est ipsi G aequalia, quae sint H, I, K, L, M, N, O, P, Quod si F ponatur duplum ipsius G momenta spatiorum inciperent a triplo, et desinerent in undecuplum. Si F ponatur triplum ipsius G momenta initium sumerent a quadruplo, et desinerent in duodecuplum; et ita deinceps: nec secus faciendum quocumque pondere, numeroque datis. Hinc oritur tota ratio staterae, et sacomatis. Verum super eo negotio caetera, qae non pauca proponi, et quaeri possunt, mechanicis indaganda relinquimus.
|
Inizio della pagina |
=-> |