F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de momentis aequalibus | Liber primus | 33 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
PROPOSITIO XXXIII.
Tribus, vel quotcumque gravibus, quorum centra in uno plano ab aequilibrii puncto suspensis, planum ipsum aequidistat horizonti.
![]()
Sint tria gravia A, B, C, quorum centra A, B, C, in eodem plano sint, et quorum aequilibrii punctum, per praemissam compertum sit E, a quo suspendantur A, B, C, gravia. Aio quod planum A, B, C, aequidistabit horizonti: nam si planum A, B, C, a puncto E suspensum non aequidistat horizonti; maneat, (si possibile est) ab alio puncto, quod sit F parallelum horizonti appensum. Aequeponderant ergo gravia A, B et C a puncto F; quoniam in plano A, B, C, horizonti parallelo, omnis linea inter centra appensorum horizonti aequidistat. Igitur per 11. huius, F commune centrum est appensorum: fuit vero E per praecedentem. Quod est absurdum: planum ergo A, B, C, non ab alio, quam E pun[S:102]cto suspensum horizonti aequidistat: quod propositum est. Vel sic, si A, B, C, gravia aequeponderant a puncto F. Igitur aequilibrii punctum est F: sed erat per hypothesim aequilibrii punctum E: quod rursus absurdum est.
|
Inizio della pagina |
-> |